Agamemnon, Graecorum dux, Achillis ancillam, cui nomen erat Briseidi, quia Brisae sacerdotis filia erat, propter discordiam inter eos rapere decernit. Itaque ob iram Achilles in proelium non prodibat sed, in regem odio plenus, cum Patroclo amico suo in quiete manebat. Cum Graeci ab Hectore fugantur, Achilles, quod a Patroclo obiurgatur, amico arma sua tradit. Cum Troiani arma Achillis conspiciunt, prae timore fugiunt, sed mox se reiciunt: Patroclus multa vulnera accipit atque ab Hectore intericitur, qui etiam arma Achillis capit. Cum Achilles facinus Hectoris cognoscit, cum Agamemnone in gratiam redit et rursuspugnare cupit. Quoniam Achilli arma non erant, Thetis mater a Vulcano deo nova arma petit et ilio suo dat. His armis Hectorem necat, ad currum ilium Priami vincit, deinde circa muros currum vehit. Tamen mors inimici ferum iuvenis animum ad pietatem non movebat; Achilles enim Priamo patri ilium non reddeba Sed dolor patris timorem vincit: Priamus in castra Graecorum venit, Achillem ad lacrimas movet et corpus ilii accĭpit. .

Clicca qui per la traduzione della versione