Aristoteles autem Callisthenen auditorem suum ad Alexandrum dimittens monuit cum eo aut quam rarissime aut quam iucundissime loqueretur, quo scilicet apud regias aures vel silentio tutior vel sermone esset acceptior. at ille, dum Alexandrum Persica Macedonem salutatione gaudentem obiurgat et ad Macedonicos mores invitum revocare benivole perseverat, spiritu carere iussus seram neglecti salubris consilii paenitentiam egit. Idem Aristoteles de semet ipsos in neutram partem loqui debere praedicabat, quoniam laudare se vani, vituperare stulti esset. eiusdem est utilissimum praeceptum ut voluptates abeuntes consideremus. quas quidem sic ostendendo minuit: fessis enim paenitentiaeque plenis animis nostris subicit, quo minus cupide repetantur.