Petis ut fratris tui filiae prospiciam maritum, qui quidem diu mihi quaerendus esset, nisi paratus esset Minicius Acilianus, qui me familiarissime utitur. Patria est ei Brixia, ex illa nostra Italia, quae multum adhuc verecundiae, frugalitatis atque etiam rusticitatis antiquae retinet et servat. Pater eius equestris ordinis princeps est, qui maiores honores noluit et honestam quietem miserae ambitioni praetulit. Habet aviam maternam e municipio Patavio. Nosti loci mores: ea tamen Patavinis quoque severitatis exemplum est. Ei contigit etiam avunculus P. Acilius, gravitate, prudentia, fide prope singulari. Aciliano vero ipsi plurimum vigoris et industriae in maxima verecundia est. Quaesturam, tribunatum, praeturam honestissime gessit. Est illi facies liberalis, multo sanguine, multo rubore suffusa, est ingenua totius corporis pulchritudo et decor. Quae ego nequaquam arbitror neglegenda esse: debent enim haec castitati puellae quasi praemium dari.

Clicca qui per la traduzione