Dictator Romanus, postquam in conspectu hostes erant instructi intentique, "videsne tu" inquit, 'A. Semproni, loci fortuna illos fretos ad Alliam constitisse? nec illis di immortales certioris quicquam fiduciae maiorisue quod sit auxilii dederint. at tu, fretus armis animisque, concitatis equis invade mediam aciem; ego cum legionibus in turbatos trepidantesque inferam signa. adeste, di testes foederis, et expetite poenas debitas simul vobis violatis nobisque per vestrum numen deceptis. ' non equitem, non peditem sustinuere Praenestini. primo impetu ac clamore dissipati ordines sunt dein, postquam nullo loco constabat acies, terga vertunt consternatique et praeter castra etiam sua pauore praelati non prius se ab effuso cursu sistunt quam in conspectu Praeneste fuit. ibi ex fuga dissipati locum quem tumultuario opere communirent capiunt, ne, si intra moenia se recepissent, extemplo ureretur ager depopulatisque omnibus obsidio urbi inferretur. sed postquam direptis ad Alliam castris victor Romanus aderat, id quoque munimentum relictum; et uix moenia tuta rati oppido se Praeneste includunt.