Solonem accepimus, unum ex illo nobili numero sapientium, leges scripsisse Atheniensium, Tarquinio Prisco Romae regnante, anno regni tricesimo tertio. Servio autem Tullio regnante. Pisastrus Athenis tyrannus fuit, Solone in exilium voluntarium profecto. Postea Pythagoras Samius in Italiam venit, Tarquinii filio regnum obtinente. Iisdem temporibus occisus est Athenis ab Harmodio et Aristogitone Hipparchus, Pisistrati filius. Ducentesimo deinde et sexagesimo anno post Romam conditam visctos esse ab Atheniensibus Persas, memoriae traditum est, pugna illa inclita Marathonia, Miltiade duce: qui post eam victoriam damnatus apopulo Atheniensi, in vinculis publicis mortem obiit. Post paucis annis Xerxes rex ab Atheniensibus et pleraque Graecia, Themistocle duce, navali proelio apud Salaminam victus fugatusque est. Atque inde anno fere quarto, Menenio Agrippa M. Horatio Pulvillo consulibus, bello veienti, apud fluvium Cremeram, Fabii sex et trecenti patricii cum familiaribus suis, universi ab hostibus circumventi, perierunt.