Consuetudo vero certissima loquendi magistra est, utendumque plane sermone ut nummo, cui publica forma est. Nam fuerit paene ridiculum malle sermonem quo locuti sint homines, quam quo loquantur. Et sane quid est aliud vetus sermo quam vetus loquendi consuetudo? Sed huic ipsi necessarium est iudicium constituendumque in primis id ipsum quid sit quod cosuetudinem vocemus. Quae si ex eo quod plures faciunt nomen accipiat, periculosissimum dabit praeceptum, non orationi modo, sed, quod maius est, vitae. Neque enim, si quid vitiose multis insederit pro regula sermonis accipiendum erit. Nam, ut transeam quem ad modum vulgo imperiti loquantur, tota saepe theatra et omnem circi turbam exclamasse barbare scimus. Ergo consuetudinem sermonis vocabo consensum eruditorum, sicut vivendi consensum bonorum. "